HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XXIV: De personis exclusis a matrimonio

#Gen. II#Levit. XVIII

Tradidit etiam Dominus filiis Israel multitudinem praeceptorum, recapitulando praedicta, et superaddendo nova, de quibus non nisi illa perstrinximus quae ad intelligentiam lectionis sacrae Scripturae sunt necessaria. Sane prohibuit Dominus ne homo ad domesticam suae carnis accederet, nec revelaret turpitudinem ejus, id est discooperiret, et intraret pudenda ipsius. In primorum quidem parentum conjugio propter hominum raritatem solum duas personas exclusit Dominus a conjugio dicens. Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem, id est nec filius matri, nec patri filia copulabitur. Sub lege vero plures excepit, quae sunt fere duodecim, mater, noverca, soror, neptis, amita, matertera, uxor patrui, nurus, uxor fratris. Sed haec determinationem recipit privigna, filia privigni, vel privignae, soror uxoris. Paucas tunc exclusit, ut multiplicarentur homines, et replerent terram. Sub gratia plurimae excluduntur ubi continentia locum habet; et est haec prohibitio conjugii. A fornicatione enim omnis mulier excluditur.